Teojìlo Folengo Est locus arrentum Cipadaes mille cavezzos, qui, velut historiae contant, Mottella vocatur; parvula villa casis, at largo maxima campo. Illic semirutis ecclesia vecchia murais officiabatur quorundam semine fratrum, officiare solet ceu gens todesca tavernam. Sub quali norma vivebant nescio certum, sed (velut externo poterat lusore videri) ille decor gesiae, frater Stopinus, ad unguem claustra reformavit, sanctis habitata capuzzis, quorum porcinos si voiam scribere mores sat vereor, quod pane boni, vinoque carebunt, mancabuntque suae, laico nil dante, pitanzae. Ille suos docuit moñacos praecepta coquinae, atque lecatoria doctores fecit in arte. Ergo duo fratres ex his, qui sancta colebant moenia Stopini, semper spuzzantia lardo, nescio quo pariter frezzosis passibus ibant. Inconstumati, graduum sine lege trotantes, frontibus alzatis guardantes omnia circum, pessima simplicibus dantes exempla brigatis, sfazzati, molles, chiachiarones, absque pudore, absque intellectu, pensantes semper ad artem sive rofiani, seu barri, sive pitocchi. Dumque simul properant propter visitare comadres, en sibi Zambellum cernunt occurrere, qui tunc 88